Luke 24:35

35et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis

Acts 2:42

42erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus

Acts 2:46

46cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis

Acts 20:7

7in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem

1 Corinthians 10:16

16calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
Copyright information for VulgJ